Sir 38

1Honora medicum propter necessitatem: enim illum creavit Altissimus. 2A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. 3Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. 4Altissimus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam. 5Nonne a ligno indulcata est aqua amara? ut cognosceretur virtus eius ab homine. 6Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. 7In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis, et non consummabuntur opera eius. 8Pax enim Dei super faciem terrae. 9Fili in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. 10Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. 11Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico: 12etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. 13Est enim tempus quando in manus illorum incurras: 14ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. 15Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici. 16Fili in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare, et secundum iudicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. 17Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam, 18et fac luctum secundum meritum eius uno die, vel duobus propter detractionem. 19A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. 20In abductione permanet tristitia: et substantia inopis secundum cor eius. 21Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te: et memento novissimorum, 22noli oblivisci: neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. 23Memor esto iudicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. 24In requie mortui requiescere fac memoriam eius, et consolare illum in exitu spiritus sui. 25Sapientiam scribe in tempore vacuitatis: et qui minoratur actu, sapientiam percipiet: quia sapientia replebitur 26qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum. 27Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum. 28Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signaculo sculptilia, et assiduitas eius variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficiet opus. 29Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri: Vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur: 30Vox mallei innovat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius: 31Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit imperfectionem. 32Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius. 33In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. 34Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. 35Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. 36sine his omnibus non aedificatur civitas. 37Et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. 38Super sellam iudicis non sedebunt, et testamentum iudicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et iudicium, et in parabolis non invenientur: 39sed creaturam aevi confirmabunt, et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.
Copyright information for VulgS